Verba signa sunt...
2. 3. Aug. - Constat ergo inter nos verba signa esse.
Ad. - Constat.
Aug. - Quid? signum, nisi aliquid significet, potest esse signum?
Ad. - Non potest.
Aug. - Quot verba sunt in hoc versu,
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui?
Ad. - Octo.
Aug. - Octo ergo signa sunt.
Ad. - Ita est.
Aug. - Credo te hunc versum intellegere.
Ad. - Satis arbitror.
Aug. - Dic mihi quid singula verba significent.
Ad. - Video quidem quid significet, si; sed nullum aliud verbum, quo id exponi possit, invenio.
Aug. - Saltem illud invenis, quidquid significatur hoc verbo, ubinam sit?
Ad. - Videtur mihi quod, si, dubitationem significet: iam dubitatio, ubi nisi in animo est?
Aug. - Accipio interim; persequere caetera.
Ad. - Nihil, quid aliud significat, nisi id quod non est?
Aug. - Verum fortasse dicis: sed revocat me ab assentiendo quod superius concessisti, non esse signum nisi aliquid significet; quod autem non est, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum verbum in hoc versu non est signum, quia non significat aliquid; et falso inter nos constitit, quod omnia verba signa sint, aut omne signum aliquid significet.
Ad. - Nimis quidem urges; sed quando non habemus quid significemus, omnino stulte verbum aliquod promimus: tu autem nunc mecum loquendo, credo quod nullum sonum frustra emittis, sed omnibus quae ore tuo erumpunt, signum mihi das ut intellegam aliquid; quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quidquam. Si autem vides necessariam per eas enuntiationem fieri, nosque doceri vel commoneri cum auribus insonant, vides etiam profecto quid velim dicere, sed explicare non possum.
Aug. - Quid igitur facimus? An affectionem animi quamdam, cum rem non videt, et tamen non esse invenit, aut invenisse se putat, hoc verbo significari dicimus potius, quam rem ipsam quae nulla est?
Ad. - Istud ipsum est fortasse quod explicare moliebar.
Aug. - Transeamus ergo hinc, quoquo modo se habet, ne res absurdissima nobis accidat.
Ad. - Quae tandem?
Aug. - Si nihil nos teneat, et moras patiamur.
Ad. - Ridiculum hoc quidem est, et tamen nescio quomodo video posse contingere; imo plane video contigisse.
...quibus aut alia signa…
2. 4. Aug. - Suo loco genus hoc repugnantiae, si Deus siverit, planius intellegemus: nunc ad illum versum te refer, et conare, ut potes, caetera eius verba quid significent pandere.
Ad. - Tertia praepositio est, ex, pro qua, de, possumus, ut arbitror, dicere.
Aug. - Non id quaero, ut pro una voce notissima aliam vocem aeque notissimam, quae idem significet dicas; si tamen idem significat: sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non, ex tanta urbe, sed, de tanta, dixisset, quaereremque abs te quid, de, significaret; diceres, ex, cum haec duo verba essent, id est signa, unum aliquid, ut tu putas, significantia: ego autem idipsum, nescio quid unum, quod his duobus signis significatur, inquiro.
Ad. - Mihi videtur secretionem quamdam significare ab ea re in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, sive illa non maneat, ut in hoc versu, non manente urbe, poterant aliqui ex illa esse Troiani: sive maneat, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa.
Aug. - Ut concedam tibi haec ita esse, nec enumerem quam multa fortasse praeter hanc tuam regulam reperiantur; illud certe tibi attendere facile est, exposuisse te verbis verba, id est signis signa, eisdemque notissimis notissima: ego autem illa ipsa quorum haec signa sunt, mihi, si posses, vellem ut ostenderes.
... aut res significantur...
3. 5. Ad. - Miror te nescire, vel potius simulare nescientem, responsione mea fieri quod vis omnino non posse; siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi verbis. Tu autem res quaeris eas quae, quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoque verbis quaeris. Prior itaque tu sine verbis quaere, ut ego deinde ista conditione respondeam.
Aug. - Iure agis, fateor: sed si quaererem istae tres syllabae quid significent, cum dicitur, Paries, nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam viderem, cuius signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante te, nulla tamen verba referente.
Ad. - Hoc in solis nominibus quibus corpora significantur, si eadem corpora praesentia sint, fieri posse concedo.
Aug. - Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam corporis qualitatem?
Ad. - Ita est.
Aug. - Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus etiam corporum qualitates, ut nihilominus etiam istae cum praesentes sunt, doceri sine verbis possint?
Ad. - Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intellegi volebam, id est omnia quae in corporibus sentiuntur.
Aug. - Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda sint.
Ad. - Bene admones: non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorem, saporem, gravitatem, calorem, et alia quae ad caeteros sensus pertinent, quamquam sentiri sine corporibus nequeant, et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari.
Aug. - Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi sermocinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel quaerant, vel respondeant, vel doceant, vel indicent aut omnia quae volunt, aut certe plurima? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine verbis ostenduntur, sed et soni et sapores, et caetera huius modi. Nam et histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque aperiunt et exponunt.
Ad. - Nihil habeo quod contradicam, nisi quod illud, ex, non modo ego, sed nec ipse quidem saltator histrio tibi sine verbis quid significet posset ostendere.
... aut etiam agendo significamus.
3. 6. Aug. - Verum fortasse dicis: sed fingamus eum posse; non, ut arbitror, dubitas, quisquis ille motus corporis fuerit, quo mihi rem quae hoc verbo significatur, demonstrare conabitur, non ipsam rem futuram esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem verbo verbum, sed tamen signo signum nihilominus indicabit; ut et hoc monosyllabum, ex, et ille gestus, unam rem quamdam significent, quam mihi ego vellem non significando monstrari.
Ad. - Qui potest quod quaeris, oro te?
Aug. - Quomodo paries potuit.
Ad. - Ne ipse quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendi sine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique paries, sed signum datur per quod paries possit videri. Nihil itaque video quod sine signis ostendi queat.
Aug. - Quid, si ex te quaererem quid sit ambulare, surgeresque et id ageres? nonne re ipsa potius quam verbis ad me docendum, aut ullis aliis signis utereris?
Ad. - Fateor ita esse, et pudet me rem tam in promptu positam non vidisse: ex qua etiam mihi millia rerum iam occurrunt, quae ipsae per se valeant, non per signa monstrari, ut edere, bibere, sedere, stare, clamare, et innumerabilia caetera.
Aug. - Age, nunc dic mihi, si omnino nesciens huius verbi vim, abs te ambulante quaererem quid sit ambulare, quomodo me doceres?
Ad. - Idipsum agerem aliquanto celerius, ut post interrogationem tuam aliqua novitate admonereris; et tamen nihil aliud fieret, quam id quod deberet ostendi.
Aug. - Scisne aliud esse ambulare, aliud festinare? Nam et qui ambulat, non statim festinat; et qui festinat, non continuo ambulat: dicimus enim et in scribendo et in legendo, aliisque innumerabilibus rebus festinationem. Quare cum illud quod agebas, celerius ageres post interrogationem meam, putarem ambulare nihil esse aliud quam festinare: id enim novi addideras; et ob hoc fallerer.
Ad. - Fateor rem non posse nos monstrare sine signo, si cum id agimus interrogemur: si enim nihil addamus, putabit qui rogat, nolle nos ostendere, contemptoque se, in eo quod agebamus perseverare. Sed si de his roget quae agere possumus, nec eo tamen tempore quo agimus roget, possumus post eius interrogationem id agendo, re ipsa potius quam signo demonstrare quod rogat: nisi forte loquentem me interroget quid sit loqui; quidquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesse est: ex quo securus docebo, donec ei planum faciam quod vult, non recedens a re ipsa quam sibi voluit demonstrari, nec signa quaerens quibus eam ostendam praeter ipsam.
Ergo tripartita signorum distributio.
4. 7. Aug. - Acutissime omnino: quare vide utrum conveniat iam inter nos ea posse demonstrari sine signis, quae aut non agimus cum interrogamur, et tamen statim agere possumus, aut ipsa signa forte agimus. Cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est significare.
Ad. - Convenit.
Aug. - Cum ergo de quibusdam signis quaeritur, possunt signis signa monstrari: cum autem de rebus quae signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem si agi possunt, aut signa dando per quae animadverti queant.
Ad. - Ita est.
Aug. - In hac igitur tripartita distributione prius illud consideremus, si placet, quod signis signa monstrantur: num enim sola verba sunt signa?
Ad. - Non.
Aug. - Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba ipsa signare verbis, aut alia signa, velut gestum cum dicimus aut litteram; nam his duobus verbis quae significantur, nihilominus signa sunt: aut aliquid aliud quod signum non sit, velut cum dicimus, Lapis; hoc enim verbum signum est, nam significat aliquid, sed id quod eo significatur, non continuo signum est: quod tamen genus, id est cum verbis ea quae signa non sunt significantur, non pertinet ad hanc partem quam discutere proposuimus. Suscepimus enim considerare illud, quod signis signa monstrantur, et partes in eo duas comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus vel commemoramus: an non tibi videtur?
Ad. - Manifestum est.