Vicesimo quinto die mensis Decembris nix cadebat, campi apud Bethleem glacie operiebantur. Sole occidente, parva avis, fusca colore (1),  nunc humi circumsiliebat nunc volabat, quaesitum locum tepidum.

Tandem stabulum (2) vidit, ex quo paulum luminis exibat. Intrans vidit duos homines dormientes, virum canum (3)  et feminam pulcherrimam, inter quos in stramento (4) iacebat infans. Ille quoque dormiebat sed frigore tremebat. In stabuli angulo minimus focus ardebat, ubi paucae prunae (5) lucebant. Parva avis volens infantis corpus calore refovere (6), invenit testulam (7), in qua prunas posuit. Tum rostro testulam tenuit et ad infantem advolavit. Cum alas moveret, prunas ita fovit (6) ut calidus aer ad puerulum adiret. Sed ignis flagrans plumas in pectore avis ussit, quae rubrae  factae sunt. Avis autem dolorem non sensit, quod viderat infantem, tepore  laetum, ridentem. Ex illo die pectus illius avis operitur rubris plumis. Igitur Italice haec avis nuncupatur (8) “pettirosso”, id est avis rubro pectore.

 


(1) fuscus,-a,-um = qui colorem lignaeum habet
(2) stabulum, -i = aedificium ubi pecora dormiunt
(3) canus,-a,- um= qui habet capillum candidum
(4) stramentum, - i = materia qua pavimentum operiri potest (e.c. lignum, foliae, erbae...)
(5) prunae, - arum  = carbones ardentes
(6) foveo, -es, fovi, fotum, - ere = tepore aliquid afficere; 
refovere = iterum iterumque fovere
(7) testula, -ae = fragmentum vasis
(8) nuncupo, -as, -avi, -atum – are = nomino, dico